

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 10: Versus 13
Responditque rex,etc. Hic significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, curam subditorum negligunt, et gaudent in multitudine sibi obsequentium. Interpretatur vero Roboam latitudo populi. Hi sunt qui latam ingrediantur viam quae ducit ad mortem, non angustam, quae ducit ad vitam; et relicto patrum consilio quorum dicta et facta ad altitudinem perfectionis tendunt, consilio juvenum obtemperare eligunt, qui laudibus et adulationibus eos gravant, qui caeci sunt et duces caecorum, etc., unde:Vae tibi, terra cujus rex puer est,etc.[Eccl. 10.]